quadam mentis inertia, vel etiam graviori animi morbo ab instituto negotio refugisse: his omnibus commotus aggrediendum mihi existimavi, ut aliqua huius Philosophi praeclara conscriberem, cum sint infinita, atque adeo verissime de eo commemorentur.
II.
Auspicabor itaque non usitata scriptorum
consuetudine, qui orationem in capita distributam ordine
pertractant, sed ipsam felicitatem beati viri rectissime
videor fundamentum iacturus orationis. Etenim arbitror,
fuisse eum felicissimum eorum hominum, qui multis
antea seculis celebrati sunt non dico sapientum
beatitudine tantum, quamvis hanc omnium maxime
possideret, neque eo, quod illi corporis bona quam optime
constituta fuerint, neque rursum ratione fortunarum,
tametsi etiam istae, si cuiquam hominum, illi maxime
contigerunt; omnium enim, quae dicuntur externa
bona, magna suppetebat illi copia: sed perfectam,
omnibus partibus absolutam et ex his utrisque constitutam
felicitatem dico. Primum itaque secundum genera
diductis virtutibus in naturales, et morales, et
politicas, itemque sublimiores, quae in purificatione
versantur et contemplatione, easque quibus ad aliquam
deorum similitudinem pervenitur, quae vero sunt his etiam
superiores praeteritis, ut iam supra hominem positis, a
magis naturalibus initium faciemus.
III.
Eas igitur omnes, quibuscum, si contingunt,
nascimur, hic quem laudamus vir beatus, ab ipsis
natalibus habuit naturaliter insitas, quarum vestigia etiam
in extremo, et instar ostrei sibi circumdato amictu,
evidenter apparebant. Primum integritas sensuum
singularis, quam prudentiam corporis nominant,
sensusque praecipue digniores, visus, et auditus (qui quidem
a Diis ad philosophiam, et ad commodius vivendum