MARINI NEAPOLITANI
PROCLUS
I.
Si magnitudinem animi, vel caeteram dignitatem
Procli nostri temporis Philosophi considerassem, tum
quibus rebus instructos, quaque facultate dicendi praeditos
esse conveniat, qui sibi vitam illius describendam
sumant, denique ad meam respexissem inopiam dicendi,
rectius esse iudicassem me continere, fossasque, quod
aiunt, non transilire, ac tantum orationis declinare
periculum. Iam vero in hoc non habui tam exquisitam
rationem mei, cum cogitarem, quod etiam in templis,
qui ad aras accedunt, non paria singuli sacra faciant,
sed alii tauris, vel capris, caeterisque generis eiusdem
curent, ut Deorum, quorum illae sunt arae, non
indigni sint beneficentia: item hymnos efficiant elegantius
alii metro, alii oratione soluta: caeteri vero, qui
nihil eorum habent quod offerant, sed vel placentam
solum, et micam forte thuris sacrificant, et brevi
compellatione invocationes expediunt, non minus aliis
exaudiantur. Haec, inquam, dum cogitarem, et vererer,
ut est apud Ibycum, ne quid non erga deos (sic enim
aiebat ille) sed erga sapientem virum delinquens,
laudem apud homines assequerer: etenim neque fas esse
duco, quod unus ego familiarium sileam, atque de eo
non pro viribus ea referam, quae vera sunt, quem
forte prae caeteris loqui deceat: ac fortasse ne apud
homines quidem gloriam consequar, quod non omnino
existimaturi sint, ostentationem me vitare voluisse, sed