Procli igitur cadaver ex ipsius praescripto, ceu diximus, compositum, efferentibus amicis, tumulatum est in orientali parte suburbiorum prope Lycabettum, ubi et Syriani, praeceptoris eius, corpus requiescit, qui ipse huc, cum adhuc in vivis esset, nostrum rogaverat, et sepulchri loculum duplicem ideo seri curaverat. Cum porro consuleretur vir sanctissimus, quid in funere suo factum vellet, ne quicquam esset indecens aut parum decorum, tibias, quas somnium minatum ipsi erat, nec quicquam praeterea desideravit. Inscriptum est sepulchro epigramma, quatuor constans versibus, quod ipse sibi composuit in hanc sententiam: <poem> Proclus ego heic Lyctus et taceo, tuus, optime, alumnus Successorque tuus qui, Syriane, sui. Condita communi hoc tumulo sunt corpora nostra. Sic et utramque animam coelica templa tenent. </peom>
XXXVII.
Nec prognostica defuere anno, qui eius obitum
antecessit, veluti desectus solis tantus, ut interdiu nox
intendi videretur tenebrae enim ingruebant
gravissimae, ut astra etiam in coelo apparerent. Accidit hoc,
cum sol versaretur in capricorno, in cardine orientali.
Praeterea aliam quoque eclipsin solis adnotarunt
scriptores Ephemeridum suturam anno proximo exacto.
Dicuntur autem labores eiusmodi coelestium corporum
observati portendere ea, quae in terris contingunt: nobis
certe privationem et quasi desectionem eximii luminis
Philosophiae perspicue admodum eclipsis significavit.
XXXVIII.
Atque haec de Philosopho hactenus a me narrata
Sufficient. Iam aliis, qui id laboris in se suscipere
voluerint, integrum erit etiam de discipulis eius atque
amicis vera literis tradere. Plurimos enim undique