Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/111

Haec pagina nondum emendata est
57
MARINI PROCLUS. XXXI. XXXII.

mente concipere, audendum tamen neque extimescendum, quo veritas in lucem proseratur) Epidaurium ad se accedentem, accuratiusque contemplantem ipsius crura, nec prae humanissimo amore dedignantem gemma osculo contingere. Quo viso Proclus per omnem vitam deinde,bono anima suit et ad extremam senectutem nullis amplius eiusmodi doloribus vexatus elt.


XXXII.


Deus insuper, qui ab Adrottenis colitur, non minus perspicue demonstravit, quam familiariter coleretur ab illo viro Diis carissimo: ipsi enim templum frequentanti non semel benevole se videndum praebuit. Cumque dubius haereret et scire vellet, quis Deus vel quinam isto in loco degerent colerenturque Dii, quia non eadem sententia incolarum ea de re obtinet, aliis opinantibus, Aesculapii ibi templum esse, ac de hoc per varia signa persuasis: nam certe et voces in illo luco exaudiri dicuntur et mensa Deo consecrata est, et oracula de sanitate recuperanda redduntur passim, et ex. gravissimis vitae periculis miraculo liberantur accedentes: aliis contra existimantibus, Dioscuros illo in loco versari, quia suerant, qui in via quae Adrotta versus tendit binos iuvenes videre sibi visi erant forma pulcherrimos et iu equis celerrime vectos, dicentes se ad templum properare; hos ora quidem sive vultus referre hominum, statim autem fidem factam esse, quod divinior praesentia suerit; cum enim ad templum iam homines accessissent, iisdem nihil tale sciscitantibus et circa sacra occupatis iuvenes iam memoratos apparuisse, sed mox iterum visui eorundem: se subtraxisse: circa haec itaque cum dubius, ut dictum est, haereret Philosophus, neque narratis fidem negaret, rogassetque Deos ipsius loci indigetes, ut se ipsos, quinam essent, manifestare dignarentur, visus ei es per somnium Deus adesse