Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/108

Haec pagina nondum emendata est
54
MARINI PROCLUS. XXVIII. XXIX.

ditam sibi magnorum Orgiorum universaeque disciplinae theurgicae notitiam. Antea quoque Philosophus Chaldaicis lustrationibus rite atque ordine purgatus lucidis Hecates phasmatis ipse epoptes interfuit, cuius rei in commentario quodam suo ipse alicubi facit mentionem. Sed et ivnge quadam sive sphaerula Hecatica opportune motitata imbres deduxit, et Atticam infausto aestu liberavit, Terrae quoque motus politis fascinis inhibuit, et tripodis fatidicae exprimentum virtutis cepit, et de sua ipsiusmet sorte versus fudit. Annum agens quadragesimum hos sibi versiculos dicere per quietne visus fuit:

Immortalis tibi est, qualia super aethera., Splendor,
De sonte exiliens divini luminis igneo.

Secundum autem a quadragesimo annum auspicatus, hosce visus sibi es versus alta voce pronunciare:

Ecce anima flammas divini exaestuat ignis,
Ac mentem pandens ad lucida sidera fertur.
Ignea et ipsa, tenere fremens coelestia Tempe.

Praeterea ad catenam Mercurialem pertinere se viso perspicuo intellexit: et Nicomachi Pythagorei animam ipsi contigisse » somnium aliquando fecit fidem.


XXIX.


Quod si mihi prolixo esse placeret, plurimas beatissimi illius viri operationes theurgicas referre possem, eX quarum infinito numero unam duntaxat hoc loco memorabo, sane miram auditu. Asclepigenia, Archiadis et Plutarchae filia, Theagenis vero, cui nos plura beneficia in acceptis reserimus, uxor, cum etiamnum puella esset atque in parentum familia aleretur, in morbum gravissimum et a medicis incurabilem incidit. Archiades, qui in hac sola spem generis sui habebat repositam, aegerrimo animo ferre, lugere, ut par erat. Medicis vero desperantibus, quod in rebus maximi mo-