Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/102

Haec pagina nondum emendata est
48
MARINI PROCLUS. XXII.

XXII.


Hoc quoque virtutum genere absoluto feliciter et superato, veluti per gradum summum mysticumque progressus faciens ad virtutes maximas et consummatissimas ascendit, duce usus felicitate naturae et institutione ad sscientiam comparata. Iam itaque purgatus defaecatusque et nativitatis suae victor, susque deque habitis vanis sapientiae thyrsigeris ac iactatoribus, ipse adyta eius feliciter penetravit, et contemplator factus est vere beatorum quae illic sunt spectaculorum. Non amplius prolixis dissertationibus aut demonstrationibus indigens ad colligendam sibi illarum rerum scientiam, sed simplici contemplatione fruens mentisque actu spectans exemplar mentis divinae, assecutus virtutem, quam nemo proprie satis prudentiam dixerit, rectius sapientiam, aut si quod est nomen aliud magis venerabile. Ad cuius praescriptum opere ac re ipsa Philosophis omnem quidem Theologiam Graecorum Barbarorumque, et quae tabularum commentis adumbrata elt, facile perspexit, et in usum eorum, qui volunt et possunt assequi, in clarissima luce posuit. Singula vero divinius interpretatus, ostendensque inter illa consensum, omnibus antiquiorum scriptis pervestigatis, quicquid in illis genuini saporis generalique consensu comprobatum ostendis, non sine iudicio adscivit; si quid ventosum et vanum reperisset, ea omnino reiecit, utpote vitiosa. Quaeque recte positis adversa fronte occurrerent, haec diligenti instituto examine fortiter convellit, et in conventibus egregie simul et perspicue quaeque tractans, et in libris cuncta describens. Vir enim ad miraculum laboriosus uno saepe die quinas, interdum etiam plures lectiones absolvit, scripsit etiam plurima, ad septingentorum saepe versuum multitudinem. Ad alios praeterea Philosophos convenit, eorumque consuetudine usus est, et iterum vespertinos coelus cum illis celebravit, cessans a labore scribendi, et haec quidem universa executus est ita, ut