rum, resolutione corporis ingravescente. Nos enim cum dicere coepissemus, ile supplebat hymnos, et Orphei carmina complura, nam haec erant, quae praesentes recitabamus. Nec vero tantum in malis corporis perserendis tam constans erat, sed adhuc multo magis in his, quae extrinsecus infortunia contingebant, quaeque videbantur praeter expectationem evenire: ut etiam de singulis, quae accidissent, ea diceret, Haec talia sunt, Consueta sunt. Quae mihi videtur, aut tum potius videbatur memorabilis esse sententia, et huius Philosophi animi magnitudinis evidens argumentum. Iram, quantum posset, prohibebat, ut vel omnino non concitaretur, vel ratio saltem non consentiret, sed praeter voluntatem altera animae rationis expers facultas, modice tamen et leviter, commoveretur. Quod ad venerem attinet, ea secundum naturam utebatur, sed ita nimirum, ut non ultra phantasiam procederet, eamque levissimam.
XXI.
Ita ex omnibus partibus se ipsum colligens et ad
sese recipiens anima beati viri, a corpore quodammodo
discedebat, dum adhuc eo contineri videretur. In ea
suit enim prudentia, non ut civilis, quae versatur in iis
bene administrandis, quae vel hoc, vel alio modo se
habere possunt, sed ipsa per se sincera, in contemplanda
scilicet, seque in se ipsam convertendo, nec uspiam
consentiendo corpori. Fuit in eo temperantia, quod mala
non attingeret, et ne mediocriter quidem afficeretur, imo
prorsus ab omnibus affectibus liber esset. Fuit denique
fortitudo, quod non metuerit suum a corpore discessum.
Ratio vero et mens cum m eo principatum obtinerent,
facultates autem inferiores se non amplius opponerent
iustitiae purificanti, vita illius omnis ornabatur.