Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/99

Haec pagina emendata est
95
QVINTUS.

putator, quòd arbores puras facit. Ideo ratio putari dicitur, in qua summa sit pura. Sic is sermo: in quo pura disponuntur verba, ne sit confusus, atque vt diluceat, dicitur disputatio. Quod dicimus, differit, id est, à tanslatitio atque ex agris verbo. Nam vt olitor differit in areas vniuscuisque generis res, sic in oratione qui facit, disertus. Sermo, opinor, est à serie, vnde serta, & in vestimento sartum, quod comprehensum. Sermo enim non potest in vno[1] homine esse solo, sed vbi ratio cum altero coniuncta: sic conserere manu dicimur cum hoste: sic ex iure manum consertum vocare. Hinc adserere manu in libertatem, sic augures dicunt: Si mihi auctor es verbi. nam manu adserere dicit.

* Desunt quaedam *

Hinc etiam ipsi cõsortes, ad quos eadem sors. Hinc sortes, quòd in his iuncta tempora cum hominibus ac rebus. Ab his sortilegi: ad hoc pecunia, quæ in fenore, sors est, impendium quod inter se iungat. Legere dictum, quòd leguntur ab oculis litteræ. Ideo etiam legati, quòd vt publicè mittantur, leguntur. Item à legendo leguli, qui oleam, qut vuas legunt. Hinc legumina in frugibus variis: leges etiam, quæ lectæ, & ad

popu-
  1. f. nomine.