Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/95

Haec pagina emendata est
91
QVINTUS.
prædiuinando solent fari, fatidici dicti. FATICINARI. antiq. script.Iidem vaticinari, quod vesana mente faciunt. Sed de hoc posteà erit vsurpandum cùm de poëtis dicemus. Hinc fasti dies, quibus certa verba legitima sine piaculo prætoribus licet fari. Ab hoc nefasti, quibus diebus ea fari ius non est, & si fati sunt, piaculum faciunt. Hinc effari dicuntur augures; cum finem auspiciorum cœlestium extra vrbem agris sunt fati. Hinc effata templa dicuntur ab auguribus, quod fati, qui in eis fines sunt. Hinc fana nominata, quòd pontifices in sacrando fati sunt finem. Hinc profanum est, quod ante fanum, id est, coniunctum fano: hinc profanatũ, quod in sacrario polluctum, quod à porriciẽdo est fictum. Cùm enim ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in ara, tunc polluctum est, & tum profanatum dicitur, id est, proinde vt sit fani factum. Atq; inde Herculi decuma appellata ab eo est, quòd sacrificio quodam fanatur, id est, vt fani lege sit, dicitur. Itaq; vbi olim in fano cõsumebatur omne, quod profanatum erat, vt etiam sit: quod prætor vrbanus quotannis facit, cùm Herculi immolat publicè iuuencam. Ab eodem verbo fari, fabulæ dictæ. Hinc fassi, & confessi, qui fati id, quod ab his quæsitum. Hinc profes-
si: