Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/94

Haec pagina emendata est
90
LIBER

qui cantant Mamuri Veturi, significant veterem memoriam. Monere ab eadem: quòd is, qui monet, proinde sit ac memoria. Sic monimenta quæ in sepulcris: & ideo secũdum viam, quò prætereunteis admoneant, & illos esse mortales. Ab eo cetera, quæ scripta, ac facta memoriæ caussa, monimenta dicta. Mærere, à marcere,[1] quod mærore corpus marcescere videatur: hinc etiã Macri dicti. Lætari, ab eo quod latius propter magni boni opinionem diffusum. Itaq́; Terentius ait: Gaudia sua si omnes homines conferant vnum in locum, tamen mea exsuperet lætitia. Narro, cùm alterum facio narum: à quo narratio, per quam cognoscimus rem gestam, quæ pars agendi est, adiacendo.

* Desvnt Qvaedam. *

Sunt autem hæc aut coniuncta cum temporibus, aut ab his: eorum hoc genus videtur etyma, Fatur is, qui primo significabilem ore emittit vocem. Ab eo ante, quam ita faciant pueri, dicuntur infantes: cùm id faciunt, iam fari: cùm hoc vocabulum à similitudine vocis pueri, fari, id dictũ, quod tum pueris constituãt parcæ fando, dictum fatum, & res fatales. Ad hęc, eandem vocem qui facilè fantur, facundi dicti: qui futura

præ-
  1. marcere.