Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/92

Haec pagina emendata est
88
LIBER

moria adfuerit nostra: de quibus, vt dixi, quæ poterimus, incipiam hinc. Primum quod dicitur ago, actio ab agitatu facta. Hinc dicimus agit gestum tragœdus, & agitantur quadrigæ. Hinc agitur pecus pastum, quâ vix agi potest. Hinc angiportum, quia nihil in eo potest agi. Hinc angulus, quòd in eo locus angustissimus, cuius loci is angulus. Actionum primum agitatus mentis, quòd primum ea quæ sumus acturi, cogitare debemus, deinde tùm dicere, ac postremo facere. De his tribus minime putat volgus esse actionem, cogitationem: tertium, quom quid facimus id maximũ: sed &[1] cùm satagimus, quid & eam rem in mente agimus: & cùm pronuntiamus, agimus. Itaque ab eo orator dicitur agere caussam: & augures agere augurium dicũtur, cùm in eo plura dicant, quàm faciant. Cogitare, à cogendo dictum, quom mens plura in vnum cogit, vnde eligere possit: sic è lacte coacto, caseus nominatus. Sic concio dicta, quasi coemptio: sic compitum nominatum. A cogitatione, concilium, vude consilium: quod vestimentum apud fullonem cùm cogitur, conciliari dictum. Sic reminisci, cùm ea, quæ tenuit mens, ac memoria, cogitando repetuntur. Hinc

etiam
  1. al. V. C. Sed ac quõ cogitamus quid, eam rem in mẽte ag.