Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/91

Haec pagina emendata est
87
QVINTUS.

mera. quibus, iisdem principiis, antepositis præuerbiis paucis, immanis verborum accedit numerus, quòd pręuerbiis additis, atque commutatis aliud atque aliud sit: vt enim cessit atque recessit, sic adcessit & abscessit: item incessit & excessit, sic successit, & decessit, & discessit, & concessit, & præcessit. Quòd si hæc decem solùm præuerbia essent, quoniam ab vno verbo declinatione quingenta discrimina fierẽt, his decemplicatis coniũcto præuerbio, ex vno quinque millia numero efficerent, ex mille ad quinquagies cẽtum millia discrimina fieri possunt. Democritus secutique eum item alij, qui infinita principia dixerunt, quamuis, quæ sint, nõ dicunt, sed cuiusmodi sint: faciunt tamen magnum, quòd quæ ex his constant in mundo, ostendunt. Quare si etymologia principia verborũ postulet mille, de quibus ratio ab se non poscatur: & reliqua ostendat, quod non postulat, tamen immanem verborum expediet numerum. De multitudine, quoniam, quod satis esset, admonui, de obscuritate pauca dicã.

Verborum quæ tempora adsignificant, ideo locutus difficilimus est ἔτυμα, quòd neque his ferè societas cum Græca lingua, neque vernacula ea, quorum in[1] promptu me-

moria
F 4
  1. V. C. partum.