Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/88

Haec pagina emendata est
84
LIBER

Dies fasti, per quos prætoribus omnia verba sine piaculo licet fari. Comitiales dicti, quòd tùm vt esset populus constitutum est ad suffragium ferendum, nisi si quæ feriæ conceptæ essent, propter quas non liceret, vt Compitalia, & Latinæ. Contrarij horum vocantur dies nefasti, per quos dies nefas fari prætorem, Do, Dico, Addico. Itaque non potest agi lege. Necesse est enim aliquo eorum vti verbo, cùm lege quid peragitur. Quod si tum imprudens id verbum emisit, ac quem manumisit, ille nihil ominus est liber, sed vitio: vt magistratus vitio creatus, nihilo secius magistratus. Prætor, qui tum fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia piatur: si prudens dixit, Quintus Mutius ambigebat eum expiari, vt impium non posse.

Intercensi dies sunt, per quos mane & vesperi est nefas, medio tempore inter hostiam cæsam & exta porrecta fas: à quo, quòd fas tum intercedit, intercisi dies, aut eos intercisum nefas. Dies qui notatur sic, Quando rex comitiauit, fas: dictus ab eo, quòd eo die rex sacrificat ad comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas. Itaque post id tempus lege actum sæpe. Dies qui vocatur, Quando stercus delatum, fas: ab eo appellatus, quòd eo die ex æde Vestæ

ster-