Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/86

Haec pagina emendata est
82
LIBER

cilibus armati. Saturnalia dicta ab Saturno, quòd eo die feriæ eius: vt post diem tertium Opalia Opis. Angeronalia ab Angerona, cui sacrificiũ fit in curia. Acculeia & quoius feriæ publicæ. Laurentinæ is dies, quem diem quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Laurentia nominatus; cui sacerdotes nostri publicè parentãt sexto die, qui Acca dicitur: & dicunt hunc diem Tarentini, Accas Tarentinas. Hoc sacrificium fit in Velabro, quà in Nouã viam exitur, vt aiunt quidam ad sepulcrum Accæ: vt quod ibi propè faciunt diis manibus aruales sacerdotes: qui vterque locus extra vrbem antiquã fuit, non longè à porta Romanula: de qua in priori libro dixi. Dies septimontium nominatus ab his septẽ montibus, in queis sita vrbs est. Feriæ non populi modo, sed montanorum, vt Paganalia, quæ sunt alicuius pagi.

De statis diebus dixi, nunc de annalibus dicam. Compitalia, dies adtributus laribus: vt alibi, ideò vbi viæ competunt, tùm in compitis sacrificãt, quotannis is dies concipitur. Similiter Latinæ feriæ dies conceptiuus, dictus à Latinis populis, quibus ex Albano monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis: à quibus Latinis Latinæ dictæ. Semen-

tiuæ