Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/79

Haec pagina emendata est
75
QVINTUS.

ab oriente, nisi potius quòd bonum antiqui dicebant manum: ad cuiusmodi religionem Græci quoque: cùm lumen adfertur, solent dicere, φῶς ἀγαθόν. Suprema summum diei: id à suprimo: hoc tempus duodecim tabulæ dicunt occasum esse solis: sed postea lex Prætotia id quoque tempus iubet esse supremum, quo præco in comitio supremam pronuntiauit populo. Secundum hoc dicitur crepusculum à crepero: id vocabulum sumpserunt à Sabinis: vnde veniunt Crepusci nominati Amiterno, quòd eo tempore erant nati, vt Lucij prima luce in reatione. Crepusculum significat dubium, quòd crepusculum dies etiam num sit, an iam nox, multis dubium: ab eo res dubiæ dictæ creperæ. Nox, vt Catullus ait, quòd omnia, nisi interueniat sol, pruina obriguerint, quod nocet, nox, nisi quod Græce νύξ. Cùm stella prima exorta, quam Greci vocant ἕσπερον, nostri vesperuginem, vt Plautus: Nec vesperugo, nec vergiliæ occidunt. Id tempus dictum à Græcis ἕασέρα, Latinè vesper: vt ante solem ortum, eadem stella vocatur iubar, quòd iubata. Pacuuius dicit, Pastor exorto iubare, noctis decurso itinere. Ennius:[1] Aiax: Lumen iubárue in cælo cerno?

Inter
  1. al. V. C. Alax.