Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/78

Fuit in emendando quaedam difficultas
74
LIBER

Apollodorus. Qui omnes verba ex verbis ita declinari scribunt, vt litteras alia adsumant, alia amittant, alia commutent, vt sit in turdo, in turdario, in turdellis. Sic declinantes Græci nostra nomina dicunt Leucienum λουκιανὸν, & Quintium κοίντιον, ἀρίσταρχον illi, nos Aristarchum, & δίωνα Dionem: sic, inquam, consuetudo nostra multa declinauit, vt à vetere vetustum, à solu solum, ab libero liberum, ab lasibus lares: quæ obruta vetustate, vt potero eruere conabor. Dicemus primò de temporibus, & quæ per ea fiunt.

Sed ita vt antè de natura eorum. Ea enim dux fuit ad vocabula imponenda homini. Tempus esse dicunt interuallum mundi, motus. Id diuisum in parteis aliquot, maximé ab solis & lunæ cursu. Itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum: vnde tempestas: vnus motus solis est, quo toto coniunctus mundo ab ortu in occasum venit. Tempus id, ab hoc deo dies appellatur. Meridies ab eo quòd medius dies. D antiqui, non R in hoc dicebant, vt Præneste incisum in solario vidi. Solarium dictum id in quo horæ in sole inspiciebantur, quod Cornelius inumbrauit. Diei principium manè, quòd tum manat dies

ab