Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/69

Haec pagina emendata est
65
QVARTVS.

deis ab aditu, quòd plano pede adibant. Itaq; ex ædibus efferri indictiuo funere præco etiam eos dicit, qui è tabernis efferũtur, & omnes in censu villas inde dicamus ædes. Cauum ædium dictum, qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium vsum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub diuo qui esset, dicebatur testudo à testudinis similitudine, vt est in prætorio & castris. Si relictum erat in medio, vt lucem caperet deorsum, quo impluebat, impluuium dictũ: susum, quà compluebat, compluuium, vtrumq; à pluuia. Tuscanicũ dictum à Tuscis, posteaquam illorum cauum ædium simulare cœperunt. Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum. Circum cauũ ædium erant vniuscuiusq; rei vtilitatis caussa parietib° dissepta: vbi quid conditum esse volebant, à cælando cællam appellarunt. Penariam, vbi penus. Vbi cubabant, cubiculum: vbi cœnabant, cœnaculum vocitabant. Vt etiam nunc Lanuuij apud ædem Iunonis, & in cetero Latio, ac Faleriis, & Cordubæ dicuntur. Posteaquam in superiore parte cœnitare cœperunt, superioris domus vniuersa, cœnacula dicta. Posteaquam ibi cœnabãt, plura facere cœ-

perunt,
E