Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/65

Haec pagina emendata est
61
QVARTVS.

tissimum eodem mitti: tum quendam Curtium virum fortem armatum ascendisse in equum, & ad Concordię versum, cum equo eum præcipitatum: eo facto, locum coisse, atq; eius corpus diuinitus humasse, & reliquisse genti suæ monumentum. L. Calpurnius Piso in annalibus scribit, Sabino bello, quod fuit Romulo, & Tatio, virum fortissimum Metium Curtium Sabinum, cùm Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, in locum palustrem, qui tũ fuit in foro, antequam cloacæ essent factæ, secessisse, atq; suos in capitolium recepisse, ab eo lacum inuenisse nomen. C. Aelius, & Q. Lutatius scribunt eum locum esse fulguritum, & ex senatusconfulto septum esse, idq; factum esse à Curtio consule, cui Marcus Genucius fuit collega, Curtium appellatum. Arx ab arcendo, quòd is locus munitissimus vrbis, à quo facilimè possit hostis prohiberi. Carcer à coërcendo, quod exire prohibet. In hoc pars, quæ sub terra, Tullianum, ideo quòd additum à Tullio rege, & Latumiæ: quod Syracusis, vbi simili de caussa culto diuntur, vocantur latomiæ: aut de Lautumia translatũ, quod hîc quoq; lapicidinæ fuerunt. Inde laurentum, ab eo quòd ibi sepultus est T. Tatius rex, qui à

Lau-