Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/64

Haec pagina emendata est
60
LIBER

id angustum, ab agẽdo, & portu. Quo conferrent suas controuersias, & quæ vendere vellent, quo ferrent, forum appellarunt. Vbi quid generatim additum, ab eo cognomen, vt forum bouarium, forum olitoriũ. Hoc erat antiquum macellum, vbi olerum copia. Ea loca etiam nũc Lacedæmonij vocant μαχέλλως. sed Iones ostia hortorum μαχελλάτας, & castelli μαχέλλως. Secundum Tiberim ad Ianum, forum piscarium vocant. Ideo ait Plautus: Apud forum piscarium, vbi variæ res! Ad Corneta, forum cupedinis, à[1] Cupedio: quod multi forum cupidinis, à cupiditate. Hæc omnia postquam cõtracta in vnum locum, quæ ad victum pertinebant, & ædificatus locus, appellatum macellum, vt quidam scribũt, quòd ibi fuerit hortus, alij quòd ibi domus fuerit, cui cognomen fuit Macellus, qua ibi publicè sit diruta, è qua ædificatum hoc, quod vocatur ab eo macellum in foro. lacum Curtium à Curtio dictum constat; de eo triceps historia. Nam & Procilius non idem prodidit, quod Piso, nec quod is, C. Aelius Stilo secutus. A Procilio prolatum in eo loco dehisse terram, & ex senatusconsulto ad haruspices relatũ, esse responsum deum Manium Postulionem postulare, id est, ciuẽ for-

tis-
  1. fastidio est in V. C.