Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/60

Haec pagina emendata est
56
LIBER

quòd delana multa: duarum enim togarum instar, vt antiquissimum mulierum ricinium, sic hoc duplex virorum. Instrumenta rustica, quæ ferendi, aut colligendi fructus caussa facta. Sarculum à serendo ac sarriendo. Ligo, quòd eo propter latitudinem, quod sub terra facilius legitur. Pala à pagendo, G in L mutatum quòd fuit. Rutrum vt ruitrum, à ruendo. Aratrum, quòd

aruit terram. Eius ferrum vomer, quòd vomit eo plus terram. Dens, quòd eo mordetur terra. Supra id regula, quæ stat, stiua à stando: & in ea transuersa regula,[1] manicula, quòd manu bubulci tenetur, qui quasi est temo inter boues, Bura à bubus, alij hoc ab vrbo vrbum appellant. Sub iugo medio couum, quo bura extrema addita[2] oppilatur, vocatur couum à cauo. Iugum, & iumentum, à iunctu. Irpices, regula compluribus dentibus, quamitem vt plaustrũ boues trahunt, vt eruant, quæ in terra serunt; sirpices, postea S, detrita à quibusdam dicti. Rastelli, vt irpices, ferræ leues, itaque homo in pratis per fenisecia eo festucas abradit, quo ab rasu rastelli dicti. Rastri, quibus dentalibus penitus eradunt terram, atque eruunt, à quo & rutubrati dicti. Falces, à farre, littera commutata. Hæ in Campa-

nia
  1. Turn. mandibula.
  2. al. appellatur.