Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/57

Haec pagina emendata est
53
QVARTUS.

Græca origo potionis. Aqua, quod æqua Summa. Fons vnde funditur è terra aqua. Vas vinarium grandius, sinũ ab sinu, quod sinum maiorem cauationem, quàm pocula habebat. Item dicta lepeste etiam nunc in sacris Sabinis, vasa vinaria in mensa deorum sunt posita. Apud antiquos scriptores Græcos inueni appellari poculi genus δεπέϛανδέπαϛρον Fuluius.. Quare vel inde radices in agrum Sabinum, & Romanum sunt profectæ. Qui vinum dabant, vt minutatim funderent, à guttis guttum appellarunt: & qui sumebãt minutatim, à sumendo, simpulum nominauere. In huisce locum in cõuiuiis è Græcia successit epichysis, & cyathus: in sacrificiis remansit guttum & simpulum. Altera vinaria mensa erat lapidea, quadrata, oblonga, vna columella, vocabatur cartibulum. Hæc in ædibus ad compluuium, apud multos me puero ponebatur, & in ea, & cũ ænea vasa, à gerendo cartibulum potest dictum. Præterea erat tertium genus mensæ etiam quadratæ vasorum, vocabaturque vrnarium, quòd vrnas cum aqua positas ibi potissimum habebant in culina. Ab eo etiam tunc ante balneum locus, vbi poni solebat, vrnarium vocatur. Vrnæ dictæ, quòd vrinant in aqua haurienda. Vrinare,

est
D 3