Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/54

Haec pagina emendata est
50
LIBER

stamini. Trama, quòd trameat[1] filum. Densum genus vestimenti, à dentibus pectinis, quibus seritur. Filum, quod minimum est hilum: id enim minimum est in vestimento. Pannus Græcum: panuellium dictum à panno, & voluendo filo. Tunica ab tuendo corpore, tunica vt induca. Toga à tegendo. Cinctus, & cingulum è cingendo alterum viris, alterum mulieribus attributum. Arma ab arcendo, quòd his arcemus hostem. Parma, quòd à medio in omneis parteis par. Conum, quòd cogitur in acumen versus. Hafta, quòd astans solet ferri. Iaculum, quòd vt iaciatur, fit. Tragula à traiiciendo. Scutum à fectura, vt fectum, quòd minute confectis fit tabellis. Vmbones, à Græco, quòd άμβωνες. Gladius C in G commutato à clade, quòd fit ad hostium cladem gladius. Similiter ab omine pilum, quo hostis feriret, vt perilum. Lorica, à loris, quòd de corio crudo pectoralia faciebant: postea[2] succuderunt Galli è ferro sub id vocabulum ex anulis ferream[3] tunicam. Balteum, quòd cingulum è corio habebant bullatum, balteum dictum. Ocrea, quòd ponebatur ob crus. Galea ab galero, quo multum vsi antiqui. Tubæ à tubis, quos etiam nunc ita appellant tubi-

cines
  1. al frigus
  2. al. subcidit.
  3. Fuluis: loricam