Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/51

Haec pagina emendata est
47
QVARTVS.

eo, vnde scribit Apollodorus, quòd ita sonet, cùm aquæ feruenti insipitur. Panis, quòd primo figuras faciebant vt mulieres in lanificio Panus, posteaque figuras facere instituerunt alias, à pane & faciendo panificium cœptum dici. Hinc panarium, vbi id seruabant, sicut granarium, vbi granum frumenti condebant, vnde id dictum, nisi ab eo quod Græci χρόχεν, à quo Græcis Ful. Vrs. AAAAAA. quoque granum dictum: & in quo eadem conduntur. Horreum ab horrido. Triticum, quod tritum è spicis. Far à faciendo, quòd in pistrino fit. Milium à Græco, nam id μολίνη. Libum, quòd vt libaretur priusquam essetur, erat coctum. Testuatium, quòd in testu caldo coquebatur, vt etiam nunc Matralibus id faciunt matronæ. Circuli, quòd mixta farina, caseo, & aqua circuitum æquabiliter fundebant. Hoc quidam, qui magis inconditè faciebant, vocabant lixulas, & semilixulas vocabulo Sabino, idque frequentius, Sabini à globo farinæ dilatato, item in oleo cocti, dicti à globo globuli. Crustulum à crusta pultis, cuius eo quod vt corium exuritur, crusta dicta. Cetera ferè opera à vocabulis Græcis sumpta, vt thrion, & placenta. Quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum ,vt Plau-

tus: