Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/47

Haec pagina emendata est
43
QVARTVS.

cuntur, cursor, natator, pugil: & in hoc genere, quæ sunt vocabula, pleraque aperta: vt legulus, & vindemiator, alter ab oleis, alter ab vuis: Hæc etsi minus aperta, vindemiator, vestigator, & venator: tamē idem quod vindemiator, vel quod vinumi legere dicitur, vel quod de vite id demit: vestigator à vestigiis ferarum, quasi indagator: venator à venatu quòd sequitur cerbum aductum, & inuētum. Hæc de hominibus. Hinc quod sequitur, de pecore. Pecus ab eo quòd perpascebant, à quo pecora vniuersa, quòd in pecore pecunia tum consistebat pastoribus: quod standi fundamentum pes (à quo dicitur in ædificiis area pes) & qui negotium insituit, pedem ponit. A pede pecudes appellarunt, vt ab eodem pedicam, pedissequum & peculiarias oues, aliudue quid. id enim peculium primum: hinc peculatum furtum publicum: primo vt cum pecore diceretur multa, & id esset coactum in publicum, si erat auersum. DESVUNT NONNVLLA, ex qua fructus maior. Hinc est, quod Græcis vsus hys bos βοῦς: Ful. Vrsin sus, ὒς. & taurus ταῦρος: quod item ὀῖς ouis. ita enim antiqui dicebant, non vt nunc, πρόβατον. Possunt in Latio quoque, vt in Græcia à suis vocibus esse eadem ficta, Armenta, quòd

boues