Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/46

Haec pagina emendata est
42
LIBER

fiebant. Itaque primi singularum decuriarum Decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primò administros ipsi sibi adoptabant, optiones vocari cœpti, quos nunc propter ambitionem Tribuni faciunt. Tubicines, à tuba, & canendo, similiter Liticines, à Lituo, & Classicos à classe: qui item cornu vocant, vt tum cùm classes comitiis ad comitiatum vocant: Quæ à fortuna vocabula, in his quædam minus aperta: vt pauper, diues, miser, beatus, sic alia, Pauper à pauca re. Miser à minus, cui minus[1] nullo est. Diues à diuo, qui, vt, deus, nihil indigere videtur: & is opulentus ab ope, cui ea optima. Ab eadem inops, qui eius indiget. Ab eodē fonte copiæ & copiosus. Pecuniosus à pecunia magna: pecunia à pecu. A pastoribus enim horum vocabulorum origo. Artificibus maxima caussa ab arte, id est, ab arte medica medicus vt sit dictus, a sutrina sutor: non à medendo, ac suendo, quæ omnino vltima huic rei. Earum rerum radices in proximo libro aperientur, nec multa in eo obscura relinquā. Quare, quod ab arte artifex dicitur. Similis caussa, quæ ab scientia vocantur aliqua, vt præstigiator, monitor, nomenclator. Sic etiam quæ à studio quædam di-

cun-
  1. fort. nihilo.