Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/43

Haec pagina emendata est
39
QVARTVS.

bunis militum primùm tribuni plebei facti, qui plebem defenderent in secessione Crustumerina. Dictator, quòd à consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quòd summa potestas huius in equites, & adcensos, vt in Populum Romanum dictatoris, à quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui quòd minores, quam hi magistri, dicti magistratus, vt ab albo albatus. Sacerdotes vniuersi à sacris dicti. Pontifices, vt Scæuola Quintus Potifex Maximus dicebat, à posse & facere: pontifices ego à ponte arbitror: nam ab iis sublicius est factus primum, vt restitutus sæpe, cum ideo sacra, & vis & cis Tyberim non mediocri ritu fiant. Curiones dicti à curiis, qui fiunt, vt in his sacra faciant. Flamines quòd capite velato erant semper, ac caput cinctum habebant filo, flamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo, cui sacra faciunt: sed partim sunt aperta; partim obscura. Aperta, vt Martialis, Volcanalis: Obscura, Dialis, & Furinalis. Cùm Dialis à Ioue sit, Diouis enim διὸς Iouis: Furinalis à Furida, cuius etiam in fastis Furinales feriæ sunt. Sic Flamen Falacer à diuo patre Falacre. Salij à saltando, quod facere, in sacris quotannis, &

solent,
C 4