Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/42

Haec pagina emendata est
38
LIBER

do, quod testa tect hoc animal. Loligo, quòd subuolat, litera commutata primò voligo, vt Græcis in flumine quadrupes lytra, sic in Latio nominatus Fiber. Lytra, quod succidere dicitur arborum radices, atque eas dissoluere, vnde lytra. Fiber, extrema ora fluminis, dextra maximè quòd solet videri, & antiqui fibrum dicebant extremum: à quo in fagis extrema fimbriæ, & in iecore extremum fibra, hinc fiber dictus.

Quæ sunt hominum propria primùm; deinde de pecore, tertiò de feris scribam: incipiam ab honore publico. Consul nominatus, quòd consuleret populum, & senatum; nisi illinc potius, vnde Accius ait in Bruto, qui rectè consulat, consul suat. Prætor dictus qui præiret iuri, & exercitui: à quo Lucilius: Ergo prætorum est præire. Censor, ad cuius censionem censeretur populus. Aedilis, qui ædes sacras, & priuatas procuraret. Quæstores à quærendo, qui conquirerent publicas pecunias, & maleficia, quæ Triumuiri capitales nunc conquiunt: ab his postea qui quæstionum iudicia exercent, quæstores dicti. Tribuni militum quòd terni tribus tribus Ramniū, Lucerum, Tatiensium olim ad exercitum

mittebantur. Tribuni plebei, qui ex tri-

bunis