Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/40

Haec pagina emendata est
36
LIBER

nunc Pollux. Concordia à corde congruente: Feronia, Minerua, Nouensides, à Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus[1] Hecatem, Vestam, Salutem, Fortem, Fortunã, Fidem. Ea re Sabinorum linguam olent: quæ Tatij regis voto sunt Romæ dedicata. Nam, vt annales dicunt, vouit Opi, Floræ que, Dioui, Saturoque, Soli, Lunæq; Volcano, Summanoque. Itemque Larundæ, Termino, Quirino, Vortūno, Laribus, Dianæ,[2] Lucinæque: è queis nonnulla nomina in vtraque lingua habent radices, vt arbores, quæ in confinio natæ, in vtroque agro serpunt. Potest enim esse Saturnus hîc alia de caussa dictus, atque in Sabinis, & sic Diana: de quibus supra dictum est, quod, ad immortales attinet. Hęc de inceps, quod ad mortales attinet, videamus & de his animalia in tribus locis, quod sunt in aëre, in aqua, in terra: à summa parte ad infimam descendam. Primum nomen alites ab alis: volucres alij à volatu: de his pleræque à suis vocibus, vt hæ: vpupa, cuculus, coruus, hirundo, vlula, bubo. item hæ: pauo, anser, gallina, columba. Sunt, quæ aliis de caussis appellatæ, vt noctua, quòd noctu canit, aut volat: lusciniola, quod luctuose canere existimatur, atque esse ex Attica Progne in

luctu
  1. al. hac, Palem.
  2. Ful. Vrsin. Cluacinaq;.