Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/38

Haec pagina emendata est
34
LIBER

bini, vel quòd solus ita lucet, vt ex eo dies fit. Luna, quòd lucet noctu: itaque ea dicta Noctiluca in Palatio: Nam ibi noctu lucet templum: hanc, vt solem, Apollinem, quidam Dianam vocant. vocabulum Græcum alterum, Latinum alterum: & hec quòd Luna in altitudinem, & latitudinem simul eat, à duabus viis Diuiana appellata. Hinc Epicharmus Enni Proserpinam quoque appellat, dicta Proserpina, quod hæc, vt serpens, modo in dexteram, modo in sinistram partem latè mouetur. Serpere & proserpere idem dicebant: vt Plautus, qui scribit: quasi proserpens bestia. atque ideo videtur à Latinis Iuno Lucina dicta, vel quòd, vt Physici dicunt, iuuat, & lucet: vel quòd ab luce, qua quis conceptus est, vsque ad eam, qua partus quis in lucem, luna iuuat, donec mensibus actis prodierit in lucem. Ficta à iuuādo, & luce, Iuno Lucina: à quo parientes eam inuocant. Luna enim nascentium dux, quòd menses huius. Hoc vidisse antiquos apparet, quòd mulieres potissimùm supercilia sua attribuerunt ei deæ. Hic enim maximè debuit collocari Iuno Lucina, vbi ab diis lux datur. Ignis à nascendo, quòd qui nascitur, ignescit & ideo calet: vt qui denascitur, ignem amittit, ac frigescit. Ab ignis

iam