Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/34

Haec pagina emendata est
30
LIBER

lanam sint soliti, ex quo vellenera dicuntur. Ager Romanus primùm diuisus in partes treis, à quo tribus appellatæ Tatiensum, Ramnium, Lucerum: nominatæ, vt ait Ennius, Tatienses à Tatio, Ramnen sfes à Romulo, Luceres (vt Iunius) à Lucumone, sed omnia hæc vocabula Tusca, vt Volnius, qui tragœdias Tuscas scripsit, dicebat. Ab hoc quoque quattuor partes vrbis trib.dictæ: & ab locis Suburana, Esquilina, Collina, Palatina, quinta quod sub Roma, Romilia. Sic reliqua trita, ab his rebus de quibus in Tribuum libris scripsi.

QVOD AD loca, quæque iis adiuncta fuerunt attinet, dixi: nunc de iis, quæ in locis esse solent, immortalia, & mortalia, expediam, ita vt prius, quod ad deos pertinet, dicam. Principes cœlum, & terra: hi dei iidem, qui in Aegypto Serapis, & Isis, & St Harpocrates digito significat, vt idem principes in Latio, Saturnus & Ops. Terra enim & cœlum vt Samothracū initia docent, sunt Dei magni, & hi quos imbrasia. dixi multis nominibus. non quas Imbrasia ante portas statuit duas virileis species æneas, dij magni, neque, vt vulgus putat, hi Samothraces dij, qui Castor & Pollux. Sed hi mas & fœmina, & hi quos Augurum libri scriptos habent sic: DIVI POTES: pro

illo