Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/33

Haec pagina emendata est
29
QVARTVS.

VERSVM EST PILA NARIS AEDEM SALVTIS: COLLIS MVRIALIS QVINTICEPSOS APVD AEDEM DEI FIDII IN DELVBRO, VBI AEDITVMVS HABERE SOLET. COLLIS LATIARIS SEXTICEPSOS IN VICO INSTELANO SVMMO APUD AVRACVLVM AEDIFICIVM SOLVM EST. Horum deorum aræ, à quibus cognomina habent, in eius regionis partibus sunt. Quartæ regionis Palatium, quod palantes cum Euandro venerunt, aut quòd palatini, qui & Aborigines ex agro Reatino; qui appellatur Palatiū, ibi confederunt. Sed hoc alij à Palatia vxore Latini putarūt.

Eundem hunc locum â pecore dictum putant quidam. Itaque Næuius Balatium appellat, huic Germalum, & Velias coniunxerunt: & in hac regione sacriportus est, & in eo sic scriptum, GERMALENSIS QVINTICEPSOS APVD AEDEM ROMVLI, VELIENSIS SEXTICEPSOS, IN VELIA APUD AEDEM DEVM PENATIVM. Germalum à germanis Romulo & Remo, quòd ad ficum Ruminalem ibi inuenti, quò aqua imberna Tyberis eos detulerat in alueolo expositos. Veliæ vnde essent plures accepi causas, in queis, quòd ibi pastores Palatini, ex ouibus ante tonsuram inuentam vellere

lanam