Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/32

Haec pagina emendata est
28
LIBER

georum scriptum est sic: OPPIVS MONS PRINCEPSOS LVCVM ESQVILINVM, LVCVM FAGVTALEM, SINISTRA VIA SECVNDVM MOERVM EST, OPPIVS MONS BICEPSOS SIMPLEX. OPPIVS MONS TERTICEPSOS LVCVM ESQVTILINVM, DEXTERIOREM VIAM IN TABERNOLA EST. OPPIVS MONS QVADRICEPSOS LVCVM ESQVILINVM VIAM DEXTERIOREM IN FIGLINEIS EST. SCEPTIVS MONS QVINTICEPSOS LVCVM POETILIVM, ESQVILINVS EST. CISPIVS MONS SEXTICEPSOS APVD AEDEM IVNONIS LVCINAE, VBI AEDITVMVS HABERE SOLET. Tertia regionis colles quinque à deorum fanis appellati, è queis nobiles duo colles, Viminalis à Ioue Vimineo, quod ibi aræ sunt eius, aut quòd ibi vimina nata fuerunt. Collis Quirinalis vbi Quirini fanum: qui à Curetibus qui cum T. Tatio Curibus venerūt Romam, quòd ibi habuerunt castra: quod vocabulum coniunctarum regionum nomina obliterauit. Dictos enim colles plures apparet ex Argeorum sacris: in quibus sic scriptum est, COLLIS QVIRINALIS TERTICEPSOS AEDEM QVIRINI: COLLIS SALVTARI QVARTICEPSOS AD-

VER-