Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/31

Haec pagina emendata est
27
QVARTVS.

TABERNOLA EST. Ceroliensis à carinarum iunctu dictus Carinæ, posteà Cerionia, quòd hinc oritur caput Sacræ viæ ab Streniæ facello, quæ pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem, & per quam augures ex arce profecti solent

inaugurare. Huius sacræ viæ pars hæc sola vulgo nota, quæ est à foro eunti primore cliuo. Eidem regioni attributa Subura, quòd sub muro terreo Carinarum; in ea est Argeorum sacellum sextum. Subura Iunius scribit, ab eo, quòd fuerit sub antiqua vrbe, cui testimonium potest esse, quod subest ei locus, qui Terreus murus vocatur. Sed ego à pago potius Succusano dictam puto Succusam. Nam scribitur tertia litera c, non b. Pagus Succusanus, quòd succurrit carinis. Secundæ regionis Esquilina ab Esquiliis, alij ab has scripserunt ab excubiis regis dictas: alij ab eo, quòd excultæ à Rege Tullio essent. Huic origini magis concinunt luci vicini, quod ibi lucus dicitur Fagutalis, & larum Querquetulanum sacellum, & lucus Mephitis, & Iunonis Lucinæ, quorū angusti fines. non mirū. Iamdiu enim latæ auaritia viæ est. Esquiliæ duo mōtes habiti, quòd pars Cispus mons suo antiquo nomine etiam nunc in sacris appellatur. in sacris Ar-

geo-