Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/29

Haec pagina emendata est
25
QVARTVS.

rentur ædis Iouis, caput humanum inuentum dicitur. Hic mons, antè Terpeius dictus, à virgine Tarpeia, quæ ibi à Sabinis necata armis, & sepulta; cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes, Tarpeium appellatur saxum. Huc anteà mōtem Saturnium appellatum prodiderunt, & ab eo in Latio Saturnia terra, vt eam Ennius appellat. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturnio scribitur. Eius vestigia etiam nunc manent tria: quòd Saturni fanum in faucibus: quod Saturnia porta, quam Iunius scribit , quam nunc vocant Pandanam: quòd post ædem Saturni, in ædificiorum legibus priuatis postici muri sunt scripti. Auentinum aliquot de caussis dicunt. Næuius, ab auibus, quod eò se ab Tiberi ferrent aues: alij à rege Auentino

Albano, quòd ibi sit sepultus: ali ab aduétu hominum, quòd commune Latinorum ibi Dianæ templum sit constitutum. Ego maximè puto ab aduectu: nam olim paludibus mons erat ab reliquis disclusus. Itaque eò ex vrbe aduehebantur ratibus, cuius vestigia, quod de aqua tum dicitur velabrum, & vnde escendebant ad infimam nouam viam, locus facer Velabrum à vehendo: velaturam facere etiam nunc dicun-

tur,
B 5