Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/28

Haec pagina emendata est
24
LIBER

nostra Volturnum, & deus Tiberinus. Sed de Tiberis nomine anceps est historia. Nam & suum Etruria, & Latium suum esse credit. fuerunt, qui à vicino Regulo Veientum Thebri dixerunt appellatum, primò Thebrim. Sunt qui prisco nomine Albulam vocitatum literis tradunt: posterius propter Tiberinum regem Latinam hoc eius, vt tradunt, sepulchrum. Vt omnis natura in cælum, & terram diuisa est: sic cælum in regiones, terra in Asiam, & Europam. Asia iacet ad meridiem, & austrum. Europa ad septentriones, & aquilonem. Asia dicta à nympha, ex qua & Iapeto ttaditur Prometheus. Europa ab Europa Agenoris filia, quam ex Phoenicia Manlius scribit taurum exportasse: quorum egregiam imaginem ex ære Pythagoras Terenti fecit. Europæ loca multæ incolunt nationes: ea ferà nominata aut translatitio nomine, aut ab hominibus. Vbi nunc est Roma septem montium, sunt & nomina ab tot montibus, quos postra vrbs murus comprehendit: è queis Capitolium dictum, quòd hîc, cùm fundamenta fode-

rentur