Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/243

Haec pagina emendata est
237
NONVS.

aut hominis eius, quem volumus ostendere esse nequam, dicimus casus, & ei præponimus nomen, cuius putamus nequitiam. Quod vocabulum, vt ex non & volo, nolo, sic ex ne & quidquam, item media extrita syllaba, factum est nequam. Itaque vt eum, quem putamus esse non hili, dicimus nihili; sic in quo putamus esse nequidquam, dicimus nequam. Secundo si vnum solum habent casum in voce, quòd non declinentur, vt litteræ omnes. Tertio si singularis est vocabuli series, neque habet cum qua comparari possit, vt esse putant caput capitis capite. Quartum si ea vocabula, quæ conferuntur inter se, rationem habent, quam oportet, vt socer socrus, socerum socrum. Contra in quibus debeat quæri analogia, fere totidem gradus debent esse coniuncti. Primum vt sint res. Secundum vt earum sit vsus. Tertium vti hæ res vocabula habeant. Quartum vt habeant declinatus naturaleis. De primo gradu quod natura subest, & multitudinis, & singularis: dicimus hi asses, hosce asses, hic as, hunc assem: contrà quod in numeris finitis multitudinis natura singularis non est, dicimus hi duo, & hi tres: his duobus, his tribus. Secundo gradu si est natura, neque est

vsus,