Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/242

Haec pagina emendata est
236
LIBER

ficat, & vocem, qua fignificat, & in figura transitum declinationis habet parilem. Declinatio est, cum ex verbo in verbum, aut ex verbi discrimine, vt transeat mens, vocis commutatio fit aliqua. Similitudo declinationis, cum item ex aliqua figura in figuram transit, vt id transit, cum quo confertur. Adiectum est, non repugnante consuetudine communi: quòd quædam verba contra vsum veterem declinata patietur, vt passa Hortensium dicere pro hae ceruices, ceruix: quædam non, vt si dicas pro fauces, faux. Vbi additur ex quadam parte, significat non esse in consuetudine in his verbis omneis partes, vt declinatum amo, iuuo, amor, iuuor. Quid videretur analogia in oratione, & quas haberet species, & quæ de his sequenda viderentur, vt breui potui, informaui. Nunc in quibus non debeat esse, ac proinde ac debeat, soleat quæri, dicam. Ea ferè sunt quattuor genera: primum in id genus verbis, quæ non declinantur, analogia non debet quæri, vt in his nequam, mox, vix. De his magis in alio, quàm in alio erratur verbo: dicunt enim non habere casus mox, & vix, nequam habere: quod dicamus hic nequam, huius nequam, huic nequam: cum intellegimus,

aut