Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/241

Fuit in emendando quaedam difficultas
235
NONVS.

Analogia non item ea definienda, quæ dirigitur ad naturam verborum, atque illa, quæ ad vsum loquendi. Nam prior definienda sic: Analogia est verborum similium declinatio similis. Posterior sic: Analogia est verborum similium declinatio similis, non repugnante consuetudine communi. At quom harum duarum ad extremum additum erit hoc, ex quadam parte, poëtica analogia erit definita. Harum primam sequi debet populus, secundam homines singuli è populo,tertiam poëtæ. Hæc diligentius, quàm apertius dicta esse arbitror. Sed non obscurius, quam de re simili definitiones Grammaticorum sunt, vt Aristeæ, Aristodemi, Aristoclis, itẽ aliorum, quorũ obscuritates eò minus reprehendendæ, quòd pleræq; definitiones re cognita propter summam breuitatẽ, non facile perspiciũtur, nisi articulatim sint explicatę. Quare magis apparebit, si erit apertum, quid dicatur verbũ, quid similitudo verbi, quid declinatio, quid similitudo declinationis non repugnante consuetudine cõmuni, quid ex quadam parte. Verbum dico orationis vocalis partem, quæ sit indiuisa, & minima, si declinationem naturalem habeat. Simile verbum verbo, tum, cùm & res, quam signi-

ficat,