Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/240

Fuit in emendando quaedam difficultas
234
LIBER

iuniores, vt Chrysidei, Bacchidei: aliæ recentes, vt Chrysidas, Bacchidas: cùm his omnibus tribus vtantur nostri, maxime qui sequũtur media in loquendo, offendũt minimum: quòd prima parum similia videntur esse Græcis, vnde sint translata: tertia parum similia nostris.

Omnis analogia fundamẽtum similitudo quædã, vt dixi, quæ solet esse, in rebus, in vocibus, & in vtroque: in quæ harum parte quæq; sit inserenda, & cuiusmodi, videndũ. Nam, vt dixi, neq; rerũ, neq; vocis similitudo ad has duplices, quæ in loquendo quærimus, separatim satis est, quod vtraq; parte opus est simili, ad analogias verborum exprimendas: quas ad loquendum vt perducas, accedere debet vsus. Alia enim ratio, qua facias vestimentum, alia quemadmodum vtare vestimẽto. Vsus species videntur esse tres: vna consuetudinis veteris, altera consuetudinis huius, tertia autem neutra. Vetera, vt cascus furus, casci furi: huius cõsuetudinis, vt albus caldus, albo caldo: neutra, vt scala falera, scalam faleram: ad quas accedere potest quarta, quæ est mixta, vt amicitia inimicitia, amicitiam inimicitiam. Prima est, qua vsi antiqui, & nos reliquimus. Secunda, qua nũc vtimur. Tertia, qua vtuntur poëtæ.

Ana-