Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/239

Haec pagina emendata est
233
NONVS.

fecta, vt in oratione illæ duæ simplices inchoatæ analogiæ: de quibus tamen separatim dicam, quòd his quoque vtimur in loquendo. Sed prius de perfecta, in qua & res, & voces quadam similitudine continẽtur: cuius genera sunt tria, vnum vernaculum, ac domi natum, alterum aduenticium, tertium nothũ, ex peregrino hic natum. Vernaculum est, vt sutor, & pistor, sutori, & pistori. Aduenticium est, vt Hectores, Nestores, Hectoras, Nestoras. Tertium illud nothum, vt Achilles, & Peleus: quo genere multum vtuntur, non modo poëtæ, sed etiam plerique: hæc primo omnes, qui soluta oratione loquuntur, dicebant, vt quæstorem, prætorem, sic Hectorem, Nestorem. Itaq; Ennius ait: Hectoris natum de muro Troiano iactari. Actius hoc in tragœdiis largius à prisca consuetudine mouere cœpit, & ad formas Græcas verborum magis reuocare: & à quo Valerius ait: Actius Hectorẽ nollet facere, Hectora mallet. Quod aduenticia pleraq; habemus Græca, secutũ, vt de nothis Græcanicos quoq; nominatus plurimum haberemus. Itaq; vt hic alia Gręca, alia Græcanica, sic analogiæ. E quibus quæ hic nothæ fiunt declinationes, de his alia sunt priscæ, vt Bacchides, Chrysides: alię

iunio-
P 5