Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/236

Fuit in emendando quaedam difficultas
230
LIBER

trabes, ex dux, duces.

Si multitudinis rectus casus forte figura corrupta erit, id quod accidit rarò, prius id corrigemus, quàm inde ordiemur. Obliquis adsumere oporteret figuras eas, quæ non erunt ambiguæ, siue singulares, siue multitudinis, ex quibus id cuiusmodi debet esse, perspici possit. Nam nonnunquã alterum ex altero videtur, vt Chrysippus scribit, quemadmodum pater ex filio, & filius ex patre, neque minus in fornicibus propter sinistrã dextra stat, quàm propter dexterã sinistra: quapropter, & ex rectis casibus obliqui, & ex obliquis recti, & ex singularibus multitudinis, & ex multitudinis singulares nonnũquam recuperari[1] possunt: principium id potissimum sequi debemus, vt in eo fundamentum sit in natura, quod in declinationibus ibi facilior ratio. Facile enim est animaduertere peccatum magis cadere posse in impositiones eas, quæ fiunt plerumq; in rectis casibus singularibus: quòd homines imperiti, & dispersi vocabula rebus imponunt, quocunque eos libido inuitauit. Natura incorrupta est plerumque suapte sponte, nisi qui eam vsu inscio deprauauit. Quare si quis principium analogiæ potius posuerit in naturalibus casibus, quam

in
  1. reputari.