Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/233

Fuit in emendando quaedam difficultas
227
NONVS.

ma, quòd bina ad singula conferuntur, quod in oratione quoque nõnunquam reperietur. Sicut Diomedes confertur Diomedibus, sic Hercules Herculibus: & vt hæ hic ab vno capite, à recto casu in duos obliquos descendunt casus, sic contrà multa à duobus capitibus recti casuum confluunt in obliquum vnum. Nam vt ab his rectis hi Bœbij, hæ Bœbiæ, fit his Bœbiis: sic est ab his hi Cœlij, hæ Cœliæ, his Cœliis. A duobus similibus similiter declinantur: vt fit in his, nemus, olus, nemora, olera. Alia à dissimilibus similiter declinantur: vt in articulis ab hic, iste, hunc, istum.

Analogia fundamenta habet, aut à voluntate hominum, aut à natura verborum, aut re vtraque: voluntatem dico, impositionem vocabulorum: naturam, declinationem, quo decurritur sine doctrina. Qui impositionem sequetur, dicet: si simile in recto casu dolus, & malus, fore in obliquo dolo, & malo: si naturam sequetur, si sit simile in obliquis Marco, Quincto, fore vt sit Marcum, Quinctum: qui vtrumq; sequetur, dicet, si sit similis transitus, vt est in seruus serue, fore vt sit item in ceruus cerue. Cõmune omnium est, vt quattuor figuras

vocis
P 2