Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/232

Fuit in emendando quaedam difficultas
226
LIBER

plices in verborum tribus temporibus, vt legebam lego legam: quòd quã rationem habet legebam ad lego, hanc habet lego ad legam. In hoc ferè omnes homines peccant, quòd perperam tribus temporibus hæc adiiciunt, cũ proportione volunt pronuntiare. Nam cum sint verba alia infecta, vt lego & legis, alia perfecta, vt legi, & legisti: & debeãt sui cuiusq; generis in coniungendo copulari: & cum rectè sit ideo lego ad legebam, nõ recté est lego ad legi: quod legi significat quid perfectum, vt hoc, tutudi, pupugi, tundo, pungo, tundam, pungam, item necatus sum, verberatus sum, necabor, verberabor. Iniuria reprehendunt, quòd infecta inter se similia sunt, & perfecta inter se, vt tundebam, tundo, tundam, & tutuderam, tutudi, tutudero. Sic amabar, amor, amabor, & amatus eram, amatuis sum, amatus ero. Itaque reprebendunt, qui contra analogias dicunt, cur dispariliter in tribus temporibus dicantur quædam verba natura, cum quadruplex sit natura analogia: id nonnunquàm, vt dixi, pauciores videtur habere partes, sic etiam aliàs plureis: vt cum est, quemadmodum ad tria vnum & duo, sic ad sex duo & quattuor: quæ tamen quadripartita comprehenditur for-

ma