Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/231

Fuit in emendando quaedam difficultas
225
NONVS.

Tertio hoc album, huius albi, huic albo. Itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiæ hoc genus.

*Desvnt Qvaedam.*
albius atrius, albio atrio: per directas declinationes albius, atrius, albia, atria: quæ scilicet erit particula ex illa ducenaria tia, quæ scilicet centenaria formula analogiarum, de qua supra dixi. analogia, quæ dicitur, eius genera sunt duo. Vnum diiunctum sicut est vnum ad duo, sic decem ad viginti: alterum coniunctum, sicut est vnum ad duo, sic duo ad quattuor: in hoc quod duo bis dicuntur, & tum conferimus ad vnumq. V. C. ad vnum, tũ ad quattuor. & cum ad quattuor. Hoc quoque, natura dicitur quadruplex: sic à septem chordis citharæ, tamen duo dicuntur habere tetrachorda, quòd quemadmodum crepat prima ad quartam chordam, sic quarta ad septimam: media est alterius prima, alterius extrema. Medici, in ægrotis septimos dies qui obseruant quarto die ideo diligentius signa morbi aduertunt, quòd quam rationem habuit primus dies ad quartum, eandem præfagiunt habiturum, qui est futurus ab eo quartus, & qui est septimus à primo: quadruplices deiunctæ sunt in casibus vocabulorum, vt rex regi. Coniunctæ sunt tri-
plices
P