Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/230

Fuit in emendando quaedam difficultas
224
LIBER

Cum item dissimile esse videant amorem dolori, quod est alio casu, item dolorem dolori: sed dicunt, quòd à similibus nonnunquam rationes habent implicatas duas, vt sit vna directa, altera transuersa: quod dico, apertius sic fiet.

Esto sic expositos esse numeros, vt in primo versu sit vnum, duo, quattuor, in secundo decem, viginti, quadraginta, in tertio centum, ducenta, quadringenta. In hac formula numerorum duo inerunt, quos dixi λόγος, qui diuersas faciunt analogias: vnus duplex, qui est in obliquis versibus, quod est vt vnus ad duo, sic duo ad quattuor: alter decemplex in directis ordinibus, quod est vt vnus ad decem, sic decem ad centum. Similiter in verborum declinationibus est biuium, quod ab recto casu in rectos: ita vt formulam similiter efficiant, quòd sit primo versu hic albus, huius albi, huic albo. Secundo hæc alba, huius albæ, huic albæ.

Ter-