Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/23

Haec pagina emendata est
19
QVARTVS.

abiecta gleba non est: aut si os exceptum est mortui ad familiam expurgandam, donec humo non est opertus, vt pontifices dicūt, quoad inhumatus sit, familia funesta manet, & dicitur humilior. Quæ ad humum sunt, aut à re, ut Sabini ut Lucani: aut declinata ab hominibus, vt Appulia & Latium: aut vtrumque, vt Hetruria & Tuscia. Qua regnum fuit Latini, vniuersus ager dictus Latium, particulatim ab oppidis cognominatus: vt à Præneste Prænestinus, ab Aricia Aricinus, vt nostri augures publicè diuiserunt, Agrorum sunt genera quinque, Romanus, Gabinus, Peregrinus, Hosticus, Incertus. Diuidit in eos agros, cùm scribit Sulpicius, Plebi rura largitur ad arandum. Romanus dictus, vnde Roma, ab Romulo. Gabinus, ab oppido Gabiis. Peregrinus ager pacatus, qui extra Romanum, & Gabinum, quòd vno modo in his seruantur auspicia: dictus peregrinus à pergendo, id est, progrediendo: eo enim ex agro Romani primùm progrediebantur: siue peregrinus, eò quod auspicia habet singularia. Hosticus, dictus ab hostibus. Incertus qui de his quattuor qui sit, ignoratur. Ager dictus est, in qua terra quid a-

gebant,
B 2