Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/228

Haec pagina emendata est
222
LIBER

tio, quæ est in amor & amoris, sit in amores & amorum: tamen ea, quòd non in ea, quæ oportet, confertur materia, per se solum efficere non potest analogias, propter disparilitatem vocis figurarum. Quod. verbum copulatum singulare cum multitudine, ita cum est proportione, vt eandem habeat rationem, tùm denique, ea ratio conficit id, quod postulat analogia, de qua deinceps dicam.

Sequitur tertius locus, quæ sit ratio, & [1]proportio, quæ à Græcis vocatur ἀνάλογον, hinc dicta analogia. Ex eodem genere, quæ res inter se aliqua parte dissimiles, rationem habent aliquam, si ad eas duas alteræ res duæ conlatæ sunt, quæ rationem habeant eandem: quòd ea bina habent eundem λόγον, dicitur vtrumque separatim analogon: simul conlata quattuor, analoga. Nam vt in geminis cum simile dicimus esse Menæchmum Menæchmo, de vno dicimus, cum similitudinem esse in his, de vrtoque videatur. Sic cum dicimus eandem rationem habere in ære assem ad semissem, quam habet in argento libella ad sembellam: quid sit analogon, ostendimus, cum vtrobiq; dicimus, & in ære, & argento esse eandem rationem: cum dicimus de analogia, vt sodalis, & sodalitas, ciuis &

ciui-
  1. q. V. C. proportione, à Græco vocatur ab ἀναλέγο dicta.