Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/227

Fuit in emendando quaedam difficultas
221
NONVS.

num quadrinis ab infecti, & perfecti, emo, edo, emi, edi: à semel & sæpius, vt lego, scribo, legitaui, scriptitaui: faciendi, & patiendi, vt vro, vngo, vror, vngor. A singulari & multitudinis, velaudo, culpo, laudamus, culpamus. Huius generis verborum, cuius species exposui, quàm late quidq; pateat, & cuiusmodi efficiat figuras, in libris, qui de formulis verborum erunt, diligentius expedietur. Tertij generis quæ declinantur cum temporibus & casibus, ac vocantur à multis ideo participalia, hoc est, gerundi sunt hæc

* Desvnt paginae tres. *

quemadmodum declinamus, quærimus casus eius, etiam si is, qui finxit poëta aliquod vocabulum, & ab eo casu ipse aliquẽ perperam declinauit, potius eum reprehendimus, quam sequimur. Igitur ratio, qumn dico, vtrobique est in his verbis, quæ imponũtur, & in his, quæ declinantur: neq; non etiã tertia illa, quæ ex vtroq; miscetur genere. Quarum vnaquãque ratio conlata cum altera, aut similis, aut dissimilis, aut sãpe verba alia, ratio eadem, & nonnunquã ratio alia, verba eadem. Quæ ratio in amor amori, eadem in dolor dolori, neque eadem in dolor dolorem: & cum eadem ra-

tio