Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/223

Fuit in emendando quaedam difficultas
217
NONVS.

in tabula solet, in qua latrunculis ludunt. Transuersi sunt, qui recto casu obliqui declinantur, vt albus albi albo: directi sunt, qui à recto casu in rectos declinantur, vt albus alba album: vtrique sunt partibus senis. Transuersorum ordinum partes appellantur casus, directorum genera, vtrisq; inter se implicatis, forma. Dicam prius de transuersis. Casuum vocabula alius alio modo appellauit: nos dicemus, qui nominandi caussa dicitur, nominandi, vel nominatiuum.

*Desvnt paginae tres*

& scopæ ditctur vna scopa. Aliter enimn natura, quòd priora simplicibus, posteriora coniunctis rebus vocabula ponuntur: sic bigæ, sic quadrigæ à coniunctu dictæ. Itaq; non dicitur, v hæc vna, lata, & alba, sic vna biga & quadriga, sed vnæ bigæ & quadrigę: neque dicitur, vt hæ duæ latæ & albæ, sic hæ duæ bigæ, & quadrigæ, sed binæ. Item figura verbi qualis sit refert, quòd in figura vocis aliàs cõmutatio sit in vno verbo in medio, vt curso cursito: aliàs in extremo, vt doceo docui: aliàs communis, vt lego legi. Refert igitur, ex quibus litteris quodque verbum constet, maximè extrema, quòd ea in plerisque commutantur. Quare in his quoq; partibus similitudines ab aliis male,

ab
O 5