Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/221

Fuit in emendando quaedam difficultas
215
NONVS.

nunt, à quibus cum accepit confsetudo, turbulenta necesse est dicere: itaque neque Aristarchus, neque alij in analogiis defendendam eius susceperunt caussam. Sed, vt dixi, hoc genere declinatio in communi cõsuetudine verborum ægrotat, & languescit: quod oritur è populi multiplici imperio. Itaq; in hoc genere in loquendo magis anomalia, quàm analogia.

Tertia diuisio est, quæ verba declinat à natura, ea diuiditur in parteis quattuor. In vnam primam, videlicet, quæ habet casus, neque tempora habet, vt docilis, facilis: in alteram, quæ tempora habet, neque casus, vt docet, facit: in tertiam, quæ vtraq; habet, vt docens, faciens: in quartam, quæ neutrum, vt doctè. Ex hac diuisione singulis partibus tres reliquere dissimiles. Quare nisi in sua parte inter se collata erunt verba, si non conueniunt, non erit ita simile, vt debeat facere idem. In articulis vix adumbrata est analogia, & magis vocum, quàm rerum: in nominibus magis expressa: ac plus etiam in vocibus, ac similitudinibus, quàmi in rebus suam obtinet rationem. Etiam illid accedit, in articulis habere analogias ostendere sit difficile, quòd singula sint verba, hic contra facile, quòd magna sit copia similiũ

nomi-
O 4